Talált 83 Eredmények: Verbo

  • Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. (Liber Exodus 4, 8)

  • Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. (Liber Deuteronomii 8, 3)

  • De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum. (Liber I Samuelis 20, 23)

  • et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos : et non custodivit quæ mandavit ei Dominus. (Liber I Regum 11, 10)

  • Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens : Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem. (Liber I Regum 21, 4)

  • Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. (Liber Thobis 4, 14)

  • Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam : et timere cœpit ne forte et huic similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum, (Liber Thobis 7, 11)

  • Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. (Liber Psalmorum 32, 6)

  • Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. (Liber Psalmorum 90, 3)

  • Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem ; non crediderunt verbo ejus. (Liber Psalmorum 105, 24)

  • Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus: (Liber Psalmorum 129, 4)

  • De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. (Liber II Maccabaeorum 11, 20)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina