Talált 988 Eredmények: Radix David
David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 13, 36)
Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud: (Actus Apostolorum 15, 16)
de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, (Epistula ad Romanos 1, 3)
Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: (Epistula ad Romanos 4, 6)
Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. (Epistula ad Romanos 11, 9)
Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. (Epistula ad Romanos 11, 16)
noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. (Epistula ad Romanos 11, 18)
Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. (Epistula ad Romanos 15, 12)
Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. (Epistula I ad Timotheum 6, 10)
Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, (Epistula II ad Timotheum 2, 8)
iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. (Epistula ad Hebraeos 4, 7)
Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis: (Epistula ad Hebraeos 11, 32)