Talált 147 Eredmények: Lux
et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. (Evangelium secundum Ioannem 1, 5)
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. (Evangelium secundum Ioannem 1, 8)
Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 9)
Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)
Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. (Evangelium secundum Ioannem 8, 12)
quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. (Evangelium secundum Ioannem 9, 5)
si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. (Evangelium secundum Ioannem 11, 10)
Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 46)
Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de cælo. (Actus Apostolorum 9, 3)
Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa: (Actus Apostolorum 22, 6)
Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes. (Actus Apostolorum 27, 33)
quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)