Talált 119 Eredmények: Israel: Gratia
Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. (Liber Ecclesiasticus 26, 19)
Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. (Liber Ecclesiasticus 32, 9)
Ante grandinem præibit coruscatio: et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. (Liber Ecclesiasticus 32, 14)
Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. (Liber Ecclesiasticus 34, 13)
Non est illi data a Domino gratia, omni enim sapientia defraudatus est. (Liber Ecclesiasticus 37, 24)
Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet. (Liber Ecclesiasticus 40, 17)
Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. (Evangelium secundum Lucam 1, 28)
Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. (Evangelium secundum Lucam 2, 40)
Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. (Evangelium secundum Lucam 2, 52)
Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 32)
Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 33)
Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia. (Evangelium secundum Lucam 6, 34)