Talált 76 Eredmények: Daniel in the grave of lions
Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. (Prophetia Danielis 13, 64)
Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus. (Prophetia Danielis 14, 1)
Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel? (Prophetia Danielis 14, 3)
Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando. (Prophetia Danielis 14, 6)
Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat juxta verbum tuum. (Prophetia Danielis 14, 8)
et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. (Prophetia Danielis 14, 11)
Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 13)
Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo. (Prophetia Danielis 14, 15)
Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex. (Prophetia Danielis 14, 16)
Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum: animadverte cujus vestigia sint hæc. (Prophetia Danielis 14, 18)
Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 24)
Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis. (Prophetia Danielis 14, 26)