Talált 41 Eredmények: Core
Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. (Liber Genesis 36, 5)
Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core. (Liber Genesis 36, 14)
dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada. (Liber Genesis 36, 16)
Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 18)
Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri. (Liber Exodus 6, 21)
Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum. (Liber Exodus 6, 24)
Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben, (Liber Numeri 16, 1)
locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei. (Liber Numeri 16, 5)
Hoc igitur facite: tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum: (Liber Numeri 16, 6)
Dixitque rursum ad Core: Audite, filii Levi: (Liber Numeri 16, 8)
Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim. (Liber Numeri 16, 16)
Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron. (Liber Numeri 16, 24)