Talált 242 Eredmények: Bonum

  • Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. (Liber Proverbiorum 18, 22)

  • Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. (Liber Proverbiorum 19, 2)

  • Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ; super argentum et aurum gratia bona. (Liber Proverbiorum 22, 1)

  • Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. (Liber Proverbiorum 24, 13)

  • Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum. (Liber Proverbiorum 24, 23)

  • Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. (Liber Proverbiorum 25, 27)

  • Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. (Liber Proverbiorum 31, 12)

  • omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. (Liber Ecclesiastes 3, 13)

  • Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus ; et hæc est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)

  • Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 2)

  • Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit. (Liber Ecclesiastes 7, 19)

  • non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. (Liber Ecclesiastes 7, 21)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina