Talált 222 Eredmények: Amor sine infidelitate
Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. (Epistula I ad Corinthios 14, 14)
Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia. (Epistula I ad Corinthios 15, 27)
Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. (Epistula II ad Corinthios 11, 9)
tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. (Epistula ad Galatas 3, 4)
Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 11)
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)
ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, (Epistula ad Philippenses 1, 10)
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. (Epistula ad Philippenses 1, 14)
Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus: (Epistula ad Philippenses 2, 14)
ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, (Epistula ad Philippenses 2, 15)
Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. (Epistula ad Philippenses 2, 28)