Talált 38 Eredmények: tenebrae
si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantae erunt! (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)
A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 45)
Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. (Evangelium secundum Marcum 15, 33)
Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. (Evangelium secundum Lucam 11, 35)
Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam, (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. (Evangelium secundum Ioannem 1, 5)
et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 17)
Dixit ergo eis Iesus: “Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)
Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. (Evangelium secundum Ioannem 20, 1)
Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent. (Actus Apostolorum 13, 11)
eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate (Epistula ad Ephesios 5, 8)
Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. (Epistula I Ioannis 1, 5)