Talált 226 Eredmények: templum Salomonis

  • Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. (Epistula I ad Corinthios 3, 17)

  • An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? (Epistula I ad Corinthios 6, 19)

  • Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)

  • in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino, (Epistula ad Ephesios 2, 21)

  • Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: “Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo. (Apocalypsis Ioannis 11, 1)

  • Atrium autem, quod est foris templum, eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. (Apocalypsis Ioannis 11, 2)

  • Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna. (Apocalypsis Ioannis 11, 19)

  • Et post haec vidi: et apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo, (Apocalypsis Ioannis 15, 5)

  • Et impletum est templum fumo de gloria Dei et de virtute eius; et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 8)

  • Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 22)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina