Talált 235 Eredmények: sine amore
Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit. (Epistula ad Hebraeos 11, 6)
Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur. (Epistula ad Hebraeos 11, 40)
Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum, (Epistula ad Hebraeos 12, 14)
Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “Non te deseram neque derelinquam”, (Epistula ad Hebraeos 13, 5)
Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio. (Epistula Iacobi 2, 13)
Sed dicet quis: “Tu fidem habes, et ego opera habeo”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem. (Epistula Iacobi 2, 18)
Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est? (Epistula Iacobi 2, 20)
Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. (Epistula Iacobi 2, 26)
Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione; (Epistula Iacobi 3, 17)
Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini, (Epistula I Petri 1, 17)
sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, (Epistula I Petri 2, 2)
Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, (Epistula I Petri 3, 1)