Talált 201 Eredmények: sacerdos et Aemelech et Massa
adolebitque ea sacerdos super altare: panis et incensum suavissimi odoris omnis adeps Domino. (Liber Leviticus 3, 16)
si sacerdos, qui est unctus, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino sacrificium pro peccato; (Liber Leviticus 4, 3)
Hauriet quoque sacerdos unctus de sanguine vituli inferens illum in tabernaculum conventus; (Liber Leviticus 4, 5)
sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum; et adolebit ea sacerdos super altare holocausti. (Liber Leviticus 4, 10)
inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum conventus, (Liber Leviticus 4, 16)
Et tinguat sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato ponetque super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius. (Liber Leviticus 4, 25)
Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et ponet super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius. (Liber Leviticus 4, 30)
Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et ponens super cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius. (Liber Leviticus 4, 34)
et offerat Domino sacrificium delicti pro peccato suo agnam de gregibus sive capram ut sacrificium pro peccato; expiabitque eum sacerdos a peccato eius. (Liber Leviticus 5, 6)
Alterum vero adolebit holocaustum, ut fieri solet; expiabitque eum sacerdos a peccato eius, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 5, 10)
Et expiabit eum sacerdos et peccatum eius in uno ex his casibus, et propitius erit Dominus. Reliquam vero partem sacerdos habebit sicut in oblatione similae”. (Liber Leviticus 5, 13)
Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare. (Liber Leviticus 6, 3)