Talált 193 Eredmények: reditus Christi
Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus. (Epistula I ad Corinthios 2, 16)
vos autem Christi, Christus autem Dei. (Epistula I ad Corinthios 3, 23)
Sic nos existimet homo ut mi nistros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 4, 1)
Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! (Epistula I ad Corinthios 6, 11)
Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit! (Epistula I ad Corinthios 6, 15)
Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini; similiter, qui liber vocatus est, servus est Christi! (Epistula I ad Corinthios 7, 22)
Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi. (Epistula I ad Corinthios 9, 12)
his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant; (Epistula I ad Corinthios 9, 21)
Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? (Epistula I ad Corinthios 10, 16)
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. (Epistula I ad Corinthios 11, 1)
Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus. (Epistula I ad Corinthios 11, 3)
Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte. (Epistula I ad Corinthios 12, 27)