Talált 114 Eredmények: pacem unitatem
Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum, qui cum habent, quid mordeant dentibus suis, praedicant pacem; et, si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum proelium. (Prophetia Michaeae 3, 5)
Ecce super montes pedes evan gelizantis et annuntiantis pacem. Celebra, Iuda, festivitates tuas et redde vota tua, quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial: totus interiit. (Prophetia Nahum 2, 1)
Maior erit gloria domus istius novissima plus quam prima, dicit Dominus exercituum; et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum”. (Prophetia Aggaei 2, 9)
“Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite. (Prophetia Zachariae 8, 19)
Et disperdam currum ex Ephraim et equum de Ierusalem; et confringetur arcus belli, et loquetur pacem gentibus. Et imperium eius a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae. (Prophetia Zachariae 9, 10)
Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxori adulescentiae tuae noli esse infidelis. (Prophetia Malachiae 2, 15)
Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 34)
Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos”. (Evangelium secundum Marcum 9, 50)
Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. (Evangelium secundum Lucam 12, 51)
dicens: “Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. (Evangelium secundum Lucam 19, 42)
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. (Evangelium secundum Ioannem 14, 27)
Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum”. (Evangelium secundum Ioannem 16, 33)