Talált 130 Eredmények: fidem salutis
Ille autem dicit illis: “Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 20)
Respondens autem Iesus ait eis: “Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)
Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “Fili, dimittuntur peccata tua”. (Evangelium secundum Marcum 2, 5)
Et ait illis: “Quid timidi estis? Necdum habetis fidem?”. (Evangelium secundum Marcum 4, 40)
Et respondens Iesus ait illis: “Habete fidem Dei! (Evangelium secundum Marcum 11, 22)
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, (Evangelium secundum Lucam 1, 69)
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum, (Evangelium secundum Lucam 1, 77)
Quorum fidem ut vidit, dixit: “Homo, remittuntur tibi peccata tua”. (Evangelium secundum Lucam 5, 20)
Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 9)
Et dixerunt apostoli Domino: “Adauge nobis fidem!”. (Evangelium secundum Lucam 17, 5)
Dixit autem Dominus: “Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis. (Evangelium secundum Lucam 17, 6)