Talált 48 Eredmények: dimitte
et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; (Evangelium secundum Matthaeum 6, 12)
Iesus autem ait illi: “Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 22)
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 15)
Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “Dimitte eam, quia clamat post nos”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 23)
dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent”. (Evangelium secundum Marcum 6, 36)
Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus”. (Evangelium secundum Lucam 9, 12)
et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos inducas in tentationem”. (Evangelium secundum Lucam 11, 4)
At ille respondens dicit illi: “Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, (Evangelium secundum Lucam 13, 8)
Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi; (Evangelium secundum Lucam 17, 3)
Exclamavit autem universa turba dicens: “Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam!”, (Evangelium secundum Lucam 23, 17)
Iesus autem dicebat: “Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes. (Evangelium secundum Lucam 23, 34)
Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: “Dimitte homines illos!”. (Actus Apostolorum 16, 35)