Talált 58 Eredmények: dicite
Auditum facite in aedibus Assyriae et in aedibus terrae Aegypti et dicite: “Congregamini super montes Samariae”; et videte insanias multas in medio eius et oppressos in sinu eius. (Prophetia Amos 3, 9)
Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, praedicate super tecta. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 27)
Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominus eos necessarios habet”, et confestim dimittet eos”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 3)
“Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus et sedens super asinam et super pullum filium subiugalis”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 5)
Iterum misit alios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 4)
Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 7)
dicentes: “Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus”. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 13)
Et si quis vobis dixerit: “Quid facitis hoc?”, dicite: “Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc””. (Evangelium secundum Marcum 11, 3)
et, quocumque introierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 14)
Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis””. (Evangelium secundum Marcum 16, 7)
In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: “Pax huic domui”. (Evangelium secundum Lucam 10, 5)