Talált 42 Eredmények: desperatio spem
patientia autem probationem, probatio vero spem; (Epistula ad Romanos 5, 4)
vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem, (Epistula ad Romanos 8, 20)
Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. (Epistula ad Romanos 15, 4)
Habentes igitur talem spem multa fiducia utimur, (Epistula II ad Corinthios 3, 12)
non ultra mensuram gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes, crescente fide vestra, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, (Epistula II ad Corinthios 10, 15)
Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. (Epistula ad Galatas 5, 5)
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)
secundum exspectationem et spem meam quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper et nunc, magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem. (Epistula ad Philippenses 1, 20)
propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii, (Epistula ad Colossenses 1, 5)
Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 13)
Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis; (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 8)
Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 16)