Talált 212 Eredmények: corporis Christi
Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectatio super cordis gaudium. (Liber Ecclesiasticus 30, 16)
Et ante tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius: “Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepi”; et non accusavit illum homo. (Liber Ecclesiasticus 46, 22)
Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 1)
Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 18)
Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; (Evangelium secundum Matthaeum 6, 22)
Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens per discipulos suos (Evangelium secundum Matthaeum 11, 2)
Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei. (Evangelium secundum Marcum 1, 1)
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam. (Evangelium secundum Marcum 9, 41)
Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. (Evangelium secundum Lucam 11, 34)
Ille autem dicebat de templo corporis sui. (Evangelium secundum Ioannem 2, 21)
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 2, 31)
Petrus vero ad illos: “Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus; (Actus Apostolorum 2, 38)