Talált 139 Eredmények: Vineam fructum
Non quia quaero datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram. (Epistula ad Philippenses 4, 17)
Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae. (Epistula ad Hebraeos 12, 11)
Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius. (Epistula ad Hebraeos 13, 15)
Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum. (Epistula Iacobi 5, 7)
et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum. (Epistula Iacobi 5, 18)
Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum. (Apocalypsis Ioannis 14, 19)
In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium. (Apocalypsis Ioannis 22, 2)