Talált 38 Eredmények: Stultus/page/1/page/4
Ne ponat, oro, dominus meus cor suum super virum istum iniquum Nabal, quia secundum nomen suum stultus est, et est stultitia cum eo; ego autem ancilla tua non vidi pueros domini mei, quos misisti. (Liber I Samuelis 25, 25)
Et videbit sapientes morientes; simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas. (Liber Psalmorum 49, 11)
Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelleget haec. (Liber Psalmorum 92, 7)
Stultus eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, sicut irretitur vinculo cervus, (Liber Proverbiorum 7, 22)
Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae. (Liber Proverbiorum 10, 1)
Sapiens corde praecepta suscipit, et stultus labiis corruet. (Liber Proverbiorum 10, 8)
Qui annuit oculo, dabit dolorem, et stultus labiis corruet. (Liber Proverbiorum 10, 10)
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentiae. (Liber Proverbiorum 10, 23)
Qui conturbat domum suam, possidebit ventos; et, qui stultus est, serviet sapienti. (Liber Proverbiorum 11, 29)
Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. (Liber Proverbiorum 14, 14)
Sapiens timet et declinat a malo, stultus transilit et confidit. (Liber Proverbiorum 14, 16)
Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes, astutior fiet. (Liber Proverbiorum 15, 5)