Talált 93 Eredmények: Iustum Holofernes
Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus. (Liber Psalmorum 7, 10)
Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius. (Liber Psalmorum 11, 5)
Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum proterva in superbia et in abusione. (Liber Psalmorum 31, 19)
TAU. Interficiet peccatorem malitia; et, qui oderunt iustum, punientur. (Liber Psalmorum 34, 22)
NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. (Liber Psalmorum 37, 25)
SADE. Considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum; (Liber Psalmorum 37, 32)
Et, cum nec ipse foetorem suum ferre posset, ita ait: “Iustum est subditum esse Deo et mortalem non superbe sentire”. (Liber II Maccabaeorum 9, 12)
Sed omnino non cessantibus doloribus — supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium — semetipsum desperans scripsit ad Iudaeos hanc infra rescriptam epistulam modum deprecationis habentem, haec continentem: (Liber II Maccabaeorum 9, 18)
Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macron, quod esset iustum conservare praeferens erga Iudaeos propter in eos factam iniquitatem, conabatur, quae ad illos spectabant, pacifice peragere. (Liber II Maccabaeorum 10, 12)
Da sapienti, et sapientior fiet; doce iustum, et addet doctrinam. (Liber Proverbiorum 9, 9)
Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Dominum. (Liber Proverbiorum 17, 15)
Accipere personam impii non est bonum, ut declines iustum in iudicio. (Liber Proverbiorum 18, 5)