Talált 316 Eredmények: Iudas tribu Levi
Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta. (Actus Apostolorum 13, 21)
Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt. (Actus Apostolorum 15, 32)
Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin. (Epistula ad Romanos 11, 1)
circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, (Epistula ad Philippenses 3, 5)
Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae; (Epistula ad Hebraeos 7, 5)
Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est; (Epistula ad Hebraeos 7, 9)
De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit; (Epistula ad Hebraeos 7, 13)
Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem. (Epistula Iacobi 1, 1)
Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, his qui sunt vocati, in Deo Patre dilecti et Christo Iesu conservati: (Epistula Iudae 1, 1)
Et unus de senioribus dicit mihi: “Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius”. (Apocalypsis Ioannis 5, 5)
Et cantant novum canticum dicentes: “Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione; (Apocalypsis Ioannis 5, 9)
Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quattuor milia signati ex omni tribu filiorum Israel: (Apocalypsis Ioannis 7, 4)