Talált 877 Eredmények: Filius Dei
Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. (Evangelium secundum Lucam 7, 12)
venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 34)
Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum. (Evangelium secundum Lucam 9, 26)
Et vox facta est de nube dicens: “Hic est Filius meus electus; ipsum audite”. (Evangelium secundum Lucam 9, 35)
“Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum”. (Evangelium secundum Lucam 9, 44)
Et ait illi Iesus: “Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet”. (Evangelium secundum Lucam 9, 58)
Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. (Evangelium secundum Lucam 10, 6)
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare”. (Evangelium secundum Lucam 10, 22)
Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? (Evangelium secundum Lucam 11, 11)
Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. (Evangelium secundum Lucam 11, 30)
Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei; (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit”. (Evangelium secundum Lucam 12, 40)