Talált 58 Eredmények: Exodus fugit
et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi. (Liber I Maccabaeorum 1, 18)
Et fugit ipse et filii eius in montes, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate. (Liber I Maccabaeorum 2, 28)
Et restiterunt ei in proelium. Et fugit inde et abiit cum tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam. (Liber I Maccabaeorum 6, 4)
Et commiserunt proelium duo reges, et fugit exercitus Alexandri, et insecutus est eum Demetrius et praevaluit adversus eos; (Liber I Maccabaeorum 10, 49)
Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur; rex autem Ptolemaeus exaltatus est. (Liber I Maccabaeorum 11, 16)
et fugit rex in aulam, et occupaverunt, qui erant de civitate, itinera civitatis et coeperunt pugnare. (Liber I Maccabaeorum 11, 46)
Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit et terga vertit. (Liber I Maccabaeorum 11, 55)
Tryphon autem ascendit in navem et fugit in Orthosiam. (Liber I Maccabaeorum 15, 37)
Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem; illis autem, qui erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem. (Liber II Maccabaeorum 5, 5)
Fugit impius, nemine persequente; iustus autem quasi leo confidens. (Liber Proverbiorum 28, 1)
transeunt vadum cursim; in Geba pernoctabimus; trepidat Rama, Gabaa Saulis fugit. (Liber Isaiae 10, 29)
A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas; ingressi sunt silvas condensas et ascenderunt rupes; universae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo. (Liber Ieremiae 4, 29)