Talált 28 Eredmények: Demetrius
Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius a Roma; et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic. (Liber I Maccabaeorum 7, 1)
Et occidit eos exercitus, et sedit Demetrius super sedem regni sui. (Liber I Maccabaeorum 7, 4)
Et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: “Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, socios Iudaeos? (Liber I Maccabaeorum 8, 31)
Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelio et apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrum cornu cum illis. (Liber I Maccabaeorum 9, 1)
Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum copiosum valde et exivit obviam illi in proelium. (Liber I Maccabaeorum 10, 2)
Et misit Demetrius epistulam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum. (Liber I Maccabaeorum 10, 3)
Et audivit Alexander rex promissa, quae misit Demetrius Ionathae, et narraverunt ei proelia et virtutes, quas ipse fecit et fratres eius, et labores, quos habuerunt. (Liber I Maccabaeorum 10, 15)
Et audivit Demetrius verba ista et contristatus est nimis et ait: (Liber I Maccabaeorum 10, 22)
Et misit eis secundum haec verba: “Rex Demetrius genti Iudaeorum salutem. (Liber I Maccabaeorum 10, 25)
Et commiserunt proelium duo reges, et fugit exercitus Alexandri, et insecutus est eum Demetrius et praevaluit adversus eos; (Liber I Maccabaeorum 10, 49)
et confirmavit proelium nimis, donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa. (Liber I Maccabaeorum 10, 50)
In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum; (Liber I Maccabaeorum 10, 67)