Talált 143 Eredmények: De Christo
qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia; (Epistula II ad Timotheum 1, 9)
Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu; (Epistula II ad Timotheum 1, 13)
Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu; (Epistula II ad Timotheum 2, 1)
Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna. (Epistula II ad Timotheum 2, 10)
Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur; (Epistula II ad Timotheum 3, 12)
et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. (Epistula II ad Timotheum 3, 15)
Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: (Epistula II ad Timotheum 4, 1)
Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro. (Epistula ad Titum 1, 4)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistulam ad Philemonem 1, 3)
Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rem pertinet, (Epistulam ad Philemonem 1, 8)
Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo! (Epistulam ad Philemonem 1, 20)
Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu, (Epistulam ad Philemonem 1, 23)