pronađen 126 Rezultati za: superbia superbia vindicta iram
et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Juda (Liber II Maccabaeorum 15, 6)
ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia (Liber Proverbiorum 11, 2)
fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est (Liber Proverbiorum 12, 16)
responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem (Liber Proverbiorum 15, 1)
contritionem præcedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus (Liber Proverbiorum 16, 18)
ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam (Liber Proverbiorum 24, 18)
aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt (Liber Ecclesiastes 11, 10)
quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum jactatio contulit nobis (Liber Sapientiae 5, 8)
acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos (Liber Sapientiae 5, 21)
ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit (Liber Sapientiae 10, 3)
ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere (Liber Ecclesiasticus 4, 5)
humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes (Liber Ecclesiasticus 7, 19)