pronađen 1381 Rezultati za: promittite implerentur filii Abrahami
ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Epistula ad Philippenses 2, 15)
qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ (Epistula ad Colossenses 1, 13)
filii obœdite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino (Epistula ad Colossenses 3, 20)
omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 5)
quod si extra disciplinam estis cujus participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis (Epistula ad Hebraeos 12, 8)
quasi filii obœdientiæ non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis (Epistula I Petri 1, 14)
oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiæ habentes maledictionis filii (Epistula II Petri 2, 14)
si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Jesu Filii ejus mundat nos ab omni peccato (Epistula I Ioannis 1, 7)
videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum (Epistula I Ioannis 3, 1)
carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est (Epistula I Ioannis 3, 2)
in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est justus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum (Epistula I Ioannis 3, 10)
et hoc est mandatum ejus ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis (Epistula I Ioannis 3, 23)