pronađen 77 Rezultati za: mors dolores
nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax (Epistula ad Romanos 8, 6)
certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines (Epistula ad Romanos 8, 38)
sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive præsentia sive futura omnia enim vestra sunt (Epistula I ad Corinthios 3, 22)
quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum (Epistula I ad Corinthios 15, 21)
novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus ejus cum autem dicat (Epistula I ad Corinthios 15, 26)
cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria (Epistula I ad Corinthios 15, 54)
ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus (Epistula I ad Corinthios 15, 55)
ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis (Epistula II ad Corinthios 4, 12)
ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris (Epistula ad Hebraeos 9, 16)
et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes terræ interficere gladio fame et morte et bestiis terræ (Apocalypsis Ioannis 6, 8)
et in diebus illis quærent homines mortem et non invenient eam et desiderabunt mori et fugiet mors ab ipsis (Apocalypsis Ioannis 9, 6)
ideo in una die venient plagæ ejus mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui judicavit illam (Apocalypsis Ioannis 18, 8)