pronađen 123 Rezultati za: lege puritatis
adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt (Liber Psalmorum 118, 150)
et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere (Liber I Maccabaeorum 2, 15)
tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israël omnis voluntarius in lege (Liber I Maccabaeorum 2, 42)
vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis (Liber I Maccabaeorum 2, 64)
et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei (Liber I Maccabaeorum 4, 42)
adaperiat cor vestrum in lege sua et in præceptis ejus et faciat pacem (Liber II Maccabaeorum 1, 4)
sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub cælo in locum sanctum (Liber II Maccabaeorum 2, 18)
et tali lege prævaricatorem legis contigit mori nec terræ dari Menelaum (Liber II Maccabaeorum 13, 7)
quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi (Liber II Maccabaeorum 13, 11)
et adlocutus illos de lege et prophetis admonens etiam certaminum quæ fecerant prius promptiores eos constituit (Liber II Maccabaeorum 15, 9)
quando præparabat cælos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos (Liber Proverbiorum 8, 27)
qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius (Liber Ecclesiasticus 2, 19)