pronađen 772 Rezultati za: ira
prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant ut impleant peccata sua semper prævenit autem ira Dei super illos usque in finem (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 16)
quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 9)
cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 10)
volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione (Epistula I ad Timotheum 2, 8)
omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in justitia (Epistula II ad Timotheum 3, 16)
oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum (Epistula ad Titum 1, 7)
sicut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam (Epistula ad Hebraeos 3, 11)
ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis (Epistula ad Hebraeos 4, 3)
scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram (Epistula Iacobi 1, 19)
ira enim viri justitiam Dei non operatur (Epistula Iacobi 1, 20)
vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Epistula I Petri 2, 9)
declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam (Epistula I Petri 3, 11)