pronađen 108 Rezultati za: discipuli Christianis
dicentes dicite quia discipuli ejus nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus (Evangelium secundum Matthaeum 28, 13)
undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus (Evangelium secundum Matthaeum 28, 16)
et erant discipuli Johannis et Pharisæi jejunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Johannis et Pharisæorum jejunant tui autem discipuli non jejunant (Evangelium secundum Marcum 2, 18)
et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli ejus cœperunt prægredi et vellere spicas (Evangelium secundum Marcum 2, 23)
et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit (Evangelium secundum Marcum 5, 31)
et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui (Evangelium secundum Marcum 6, 1)
quo audito discipuli ejus venerunt et tulerunt corpus ejus et posuerunt illud in monumento (Evangelium secundum Marcum 6, 29)
et cum jam hora multa fieret accesserunt discipuli ejus dicentes desertus est locus hic et jam hora præterivit (Evangelium secundum Marcum 6, 35)
et interrogant eum Pharisæi et scribæ quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem (Evangelium secundum Marcum 7, 5)
et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli ejus parabolam (Evangelium secundum Marcum 7, 17)
et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine (Evangelium secundum Marcum 8, 4)
et egressus est Jesus et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines (Evangelium secundum Marcum 8, 27)