pronađen 57 Rezultati za: carnis
nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quæ non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suæ (Epistula ad Colossenses 2, 18)
quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis (Epistula ad Colossenses 2, 23)
qui in diebus carnis suæ preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia (Epistula ad Hebraeos 5, 7)
solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et justitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis (Epistula ad Hebraeos 9, 10)
si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis (Epistula ad Hebraeos 9, 13)
deinde patres quidem carnis nostræ habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus (Epistula ad Hebraeos 12, 9)
quod et vos nunc similis formæ salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi (Epistula I Petri 3, 21)
superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriæ eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur (Epistula II Petri 2, 18)
quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitæ quæ non est ex Patre sed ex mundo est (Epistula I Ioannis 2, 16)