pronađen 292 Rezultati za: Salomon sapientia
omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante ævum (Liber Ecclesiasticus 1, 1)
prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiæ ab ævo (Liber Ecclesiasticus 1, 4)
dilectio Dei honorabilis sapientia (Liber Ecclesiasticus 1, 14)
scientiam et intellectum prudentiæ sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat (Liber Ecclesiasticus 1, 24)
in thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas execratio autem peccatoribus sapientia (Liber Ecclesiasticus 1, 26)
sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi (Liber Ecclesiasticus 1, 34)
cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam (Liber Ecclesiasticus 3, 31)
sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et præibit in viam justitiæ (Liber Ecclesiasticus 4, 12)
in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus justitiæ (Liber Ecclesiasticus 4, 29)
esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum (Liber Ecclesiasticus 5, 13)
quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors (Liber Ecclesiasticus 6, 21)
sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei (Liber Ecclesiasticus 6, 23)