pronađen 353 Rezultati za: Moses et pharaonem
ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos (Liber Exodus 5, 23)
narravit ergo Moses omnia filiis Israël qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum (Liber Exodus 6, 9)
respondit Moses coram Domino ecce filii Israël non me audiunt et quomodo audiet me Pharao præsertim cum sim incircumcisus labiis (Liber Exodus 6, 12)
iste est Aaron et Moses quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas (Liber Exodus 6, 26)
hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Ægypti ut educant filios Israël de Ægypto iste Moses et Aaron (Liber Exodus 6, 27)
et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao (Liber Exodus 6, 30)
tu loqueris omnia quæ mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israël de terra sua (Liber Exodus 7, 2)
fecit itaque Moses et Aaron sicut præceperat Dominus ita egerunt (Liber Exodus 7, 6)
erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem (Liber Exodus 7, 7)
ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut præceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis ejus quæ versa est in colubrum (Liber Exodus 7, 10)
feceruntque ita Moses et Aaron sicut præceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis ejus quæ versa est in sanguinem (Liber Exodus 7, 20)
dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranæ a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant (Liber Exodus 8, 9)