pronađen 191 Rezultati za: Mosaicum legem
et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Judæ ut sequerentur legem gentium terræ (Liber I Maccabaeorum 1, 46)
et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes justificationes Dei (Liber I Maccabaeorum 1, 51)
et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram (Liber I Maccabaeorum 1, 55)
et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum (Liber I Maccabaeorum 1, 60)
et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt (Liber I Maccabaeorum 1, 66)
propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et justitias Dei (Liber I Maccabaeorum 2, 21)
et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi (Liber I Maccabaeorum 2, 26)
et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori (Liber I Maccabaeorum 2, 48)
et dixit his qui ædificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem (Liber I Maccabaeorum 3, 56)
et acceperunt lapides integros secundum legem et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius (Liber I Maccabaeorum 4, 47)
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt (Liber I Maccabaeorum 4, 53)
tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei erat enim hæc eis ad refugium (Liber I Maccabaeorum 10, 14)