pronađen 89 Rezultati za: Mater
et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me (Evangelium secundum Lucam 1, 43)
et respondens mater ejus dixit nequaquam sed vocabitur Johannes (Evangelium secundum Lucam 1, 60)
et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo (Evangelium secundum Lucam 2, 33)
et videntes admirati sunt et dixit mater ejus ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te (Evangelium secundum Lucam 2, 48)
et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo (Evangelium secundum Lucam 2, 51)
venerunt autem ad illum mater et fratres ejus et non poterant adire ad eum præ turba (Evangelium secundum Lucam 8, 19)
et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre (Evangelium secundum Lucam 8, 20)
qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt (Evangelium secundum Lucam 8, 21)
dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam (Evangelium secundum Lucam 12, 53)
et die tertio nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ et erat mater Jesu ibi (Evangelium secundum Ioannem 2, 1)
et deficiente vino dicit mater Jesu ad eum vinum non habent (Evangelium secundum Ioannem 2, 3)
dicit mater ejus ministris quodcumque dixerit vobis facite (Evangelium secundum Ioannem 2, 5)