pronađen 486 Rezultati za: Jesus
postea manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic (Evangelium secundum Ioannem 21, 1)
mane autem jam facto stetit Jesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est (Evangelium secundum Ioannem 21, 4)
dicit ergo eis Jesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non (Evangelium secundum Ioannem 21, 5)
dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)
dicit eis Jesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc (Evangelium secundum Ioannem 21, 10)
dicit eis Jesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset (Evangelium secundum Ioannem 21, 12)
et venit Jesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter (Evangelium secundum Ioannem 21, 13)
hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis cum surrexisset a mortuis (Evangelium secundum Ioannem 21, 14)
cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Jesus Simon Johannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos (Evangelium secundum Ioannem 21, 15)
conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus ejus et dixit Domine quis est qui tradit te (Evangelium secundum Ioannem 21, 20)
dicit ei Jesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere (Evangelium secundum Ioannem 21, 22)
exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Jesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)