pronađen 1140 Rezultati za: Domino
spero autem in Domino Jesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quæ circa vos sunt (Epistula ad Philippenses 2, 19)
confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito (Epistula ad Philippenses 2, 24)
excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et ejusmodi cum honore habetote (Epistula ad Philippenses 2, 29)
de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium (Epistula ad Philippenses 3, 1)
itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi (Epistula ad Philippenses 4, 1)
Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino (Epistula ad Philippenses 4, 2)
gaudete in Domino semper iterum dico gaudete (Epistula ad Philippenses 4, 4)
gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis (Epistula ad Philippenses 4, 10)
mulieres subditæ estote viris sicut oportet in Domino (Epistula ad Colossenses 3, 18)
filii obœdite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino (Epistula ad Colossenses 3, 20)
quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus (Epistula ad Colossenses 3, 23)
scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite (Epistula ad Colossenses 3, 24)