pronađen 102 Rezultati za: Christum crucifixus
neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt (Epistula I ad Corinthios 10, 9)
invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt (Epistula I ad Corinthios 15, 15)
Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Epistula I ad Corinthios 15, 57)
si quis non amat Dominum Jesum Christum sit anathema maranatha (Epistula I ad Corinthios 16, 22)
quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra (Epistula II ad Corinthios 1, 5)
qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus (Epistula II ad Corinthios 1, 21)
fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum (Epistula II ad Corinthios 3, 4)
non enim nosmet ipsos prædicamus sed Jesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Jesum (Epistula II ad Corinthios 4, 5)
itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc jam non novimus (Epistula II ad Corinthios 5, 16)
omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis (Epistula II ad Corinthios 5, 18)
nam si is qui venit alium Christum prædicat quem non prædicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini (Epistula II ad Corinthios 11, 4)
nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis (Epistula II ad Corinthios 13, 4)