pronađen 124 Rezultati za: muneribus fide implet promissio
Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum: (Liber Ecclesiasticus 24, 35)
Dilige proximum, et conjungere fide cum illo. (Liber Ecclesiasticus 27, 18)
In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum. (Liber Ecclesiasticus 32, 27)
non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide. (Liber Ecclesiasticus 41, 20)
In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. (Liber Ecclesiasticus 45, 4)
In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta, (Liber Ecclesiasticus 46, 17)
Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo: nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis. (Liber Ecclesiasticus 49, 12)
qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! (Liber Isaiae 5, 23)
Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa ; et colent eum in hostiis et in muneribus ; et vota vovebunt Domino, et solvent. (Liber Isaiae 19, 21)
Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam ; ipse ædificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum. (Liber Isaiae 45, 13)
Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 26)
Et vos, domus Israël, hæc dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris: (Prophetia Ezechielis 20, 39)