pronađen 62 Rezultati za: mirabilia
Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. (Liber Psalmorum 118, 18)
Phe. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea. (Liber Psalmorum 118, 129)
Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus. (Liber Psalmorum 135, 4)
Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. (Liber Psalmorum 138, 14)
Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt. (Liber Psalmorum 144, 5)
per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra. (Liber Sapientiae 19, 8)
In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 4)
Quis est hic? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua. (Liber Ecclesiasticus 31, 9)
Innova signa, et immuta mirabilia. (Liber Ecclesiasticus 36, 6)
Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. (Liber Ecclesiasticus 36, 10)
Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua? (Liber Ecclesiasticus 42, 17)
Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum. (Liber Ecclesiasticus 43, 27)