pronađen 52 Rezultati za: iustitiam Dei propitiationem peccare
Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. (Liber II Regum 15, 24)
Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. (Liber II Regum 15, 28)
ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat: separavit enim Jeroboam Israël a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum. (Liber II Regum 17, 21)
Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis: (Liber II Regum 21, 11)
Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. (Liber II Regum 21, 16)
Insuper et altare quod erat in Bethel, et excelsum quod fecerat Jeroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israël: et altare illud, et excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum. (Liber II Regum 23, 15)
Irascimini, et nolite peccare ; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. (Liber Psalmorum 4, 5)
Et apposuerunt adhuc peccare ei ; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso. (Liber Psalmorum 77, 17)
Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. (Liber Ecclesiastes 5, 5)
Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis. (Liber Ecclesiasticus 18, 11)
Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. (Liber Ecclesiasticus 18, 20)
et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. (Liber Ecclesiasticus 19, 25)