pronađen 57 Rezultati za: disciplinam
Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. (Liber Proverbiorum 19, 25)
Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. (Liber Proverbiorum 23, 13)
Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. (Liber Proverbiorum 24, 32)
Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)
Concupiscite ergo sermones meos ; diligite illos, et habebitis disciplinam. (Liber Sapientiae 6, 12)
Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. (Liber Sapientiae 6, 27)
Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur. (Liber Sapientiae 11, 10)
Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam. (Liber Sapientiae 12, 22)
Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. (Liber Ecclesiasticus 10, 33)
Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo: (Liber Ecclesiasticus 16, 24)
et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus. (Liber Ecclesiasticus 16, 25)
Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 9)