pronađen 304 Rezultati za: animam
Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens : Hæc mihi faciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis. (Liber I Regum 19, 2)
et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait : Sufficit mihi, Domine : tolle animam meam : neque enim melior sum quam patres mei. (Liber I Regum 19, 4)
At ille respondit : Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël : altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam. (Liber I Regum 19, 10)
Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël : altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam. (Liber I Regum 19, 14)
Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt. (Liber II Regum 1, 13)
(cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum. (Liber Thobis 1, 12)
Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. (Liber Thobis 3, 16)
Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus : (Liber Thobis 4, 3)
quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. (Liber Thobis 4, 11)
Et dixerunt ad eam: Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum. (Liber Iudith 10, 15)
Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus ; pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus: amputavit pugione cervicem ejus. (Liber Iudith 16, 11)
rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es præ cunctis Judæis: (Liber Esther 4, 13)