pronađen 213 Rezultati za: Tristis angustia auxilium salutis scutum amorem veritatis potentiae
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? (Epistula ad Hebraeos 1, 14)
Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. (Epistula ad Hebraeos 2, 10)
et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ, (Epistula ad Hebraeos 5, 9)
Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, (Epistula ad Hebraeos 10, 26)
Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. (Epistula Iacobi 1, 18)
in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. (Epistula II Petri 1, 7)
Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur: (Epistula II Petri 2, 2)
Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos ; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris. (Epistula I Ioannis 4, 6)
Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. (Epistula III Ioannis 1, 8)