pronađen 1610 Rezultati za: Sine et filii Iapé De Babele Abstracto
cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. (Epistula ad Galatas 3, 7)
Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. (Epistula ad Galatas 3, 26)
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. (Epistula ad Galatas 4, 6)
Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 11)
Scriptum est enim: Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. (Epistula ad Galatas 4, 27)
Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. (Epistula ad Galatas 4, 28)
Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit. (Epistula ad Galatas 4, 31)
in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: (Epistula ad Ephesios 2, 3)
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)
donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi: (Epistula ad Ephesios 4, 13)
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, (Epistula ad Ephesios 5, 1)
Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: (Epistula ad Ephesios 5, 8)