pronađen 224 Rezultati za: Sapientia Salomonis

  • Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 19)

  • Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)

  • Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 54)

  • et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? (Evangelium secundum Marcum 6, 2)

  • Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. (Evangelium secundum Lucam 2, 40)

  • Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. (Evangelium secundum Lucam 2, 52)

  • Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. (Evangelium secundum Lucam 7, 35)

  • Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 31)

  • Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur: (Evangelium secundum Lucam 11, 49)

  • Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 23)

  • Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes. (Actus Apostolorum 3, 11)

  • Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. (Actus Apostolorum 5, 12)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina