pronađen 23 Rezultati za: Nuntius

  • Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Domino est: quid amplius expectabo a Domino? (Liber II Regum 6, 33)

  • Abiit ergo qui ascenderat currum, in occursum ejus, et ait: Hæc dicit rex: Pacatane sunt omnia? Dixitque Jehu: Quid tibi et paci? transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens: Venit nuntius ad eos, et non revertitur. (Liber II Regum 9, 18)

  • Venit autem nuntius, et indicavit ei, dicens: Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit: Ponite ea ad duos acervos juxta introitum portæ usque mane. (Liber II Regum 10, 8)

  • Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera. (Liber II Paralipomenon 18, 12)

  • Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via : et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat. (Liber Thobis 11, 9)

  • nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos: (Liber Iob 1, 14)

  • Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas. (Liber Proverbiorum 13, 17)

  • Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. (Liber Proverbiorum 25, 25)

  • Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens, (Liber Sapientiae 5, 9)

  • Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum. (Liber Ieremiae 51, 31)

  • Et dixit Aggæus, nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens: Ego vobiscum sum, dicit Dominus. (Prophetia Aggaei 1, 13)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina